monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII. > sectio 27 > 6 > 9 > sectio 4 > 47 > sectio 85 > sectio 176 > sectio 73 > 6 > 17 > 9 > sectio 4 > sectio 86 > sectio 1 > sectio 33 > cpl894.152 > csg75.532 > 22 > 9 > sectio 87 > 3 > 13 > sectio 30 > 43 > 1
>>> Cassianus, Collationes, 3, 24, II. Quomodo nostros senex patefecerit errores.

CAPUT PRIMUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quarta atque vicesima ista collatio abbatis Abrahae, Christo favente, producitur, omnium seniorum traditiones concludens, qua vestris orationibus consummata, illorum viginti quatuor seniorum, qui in sanc a Apocalypsi coronas suas Agno offerre dicuntur, numero mystice congruente, cunctarum promissionum nostrarum debitis nos credimus liberandos. Si qua proinde gloria hi viginti quatuor seniores nostri ob institutionis suae meritum fuerint coronati, illi qui pro salute mundi immolatus est Agno subiectis sunt capitibus oblaturi; ipse enim et illis tam eximium sensum, et nobis qualemcumque sermonem, quo tanta profunditas promeretur, propter honorem nominis sui donare dignatus est.
2 Et necesse est ut ad auctorem bonorum omnium muneris sui merita referantur, cui hoc ipso debetur amplius, quo magis solvitur. Igitur ad hunc Abraham cogitationum nostrarum impugna ionem anxia confessione detulimus, quia ad repetendam provinciam nostram, atque ad revisendos parentes quotidianis animi aestibus urgebamur.
3 Hinc etenim nobis maxima desideriorum nascebatur occasio, quod tanta religione atque pietate parentes nostros praeditos recordabamur, ut eis nequaquam nostrum propositum praeponeremus, hoc iugiter mente volventes, quod profectum magis ex illorum essemus assiduitate capturi, nullaque nos corporalium rerum sollicitudine nullisque prospiciendi victus distentionibus occupandos, illis affatim omnem cum gaudio praebitionem nostrae necessitatis explentibus.
4 Insuper etiam spe inanium gaudiorum animum pascebamus, credentes fructum nos maximum percepturos de conversione multorum, qui velut nostro essent ad viam salutis exemplo ac monitis dirigendi; tum praeterea ipsorum locorum situs, in quibus erat maioribus nostris habita possessio, ipsarumque amoenitas regionum iucunda ante oculos pingebatur, quam gratae et congruae solitudinis spatiis tenderetur, ita ut non solum delectare monachum possint secreta silvarum, sed etiam magna victus praebere compendia. Quae omnia praedicto seni cum secundum fidem conscientiae nostrae simpliciter panderemus, nec iam impugnationum vim tolerare nos posse, nisi nobis per illius medicinam Dei gratia subvenisset, profusis lacrymis testaremur, tacitus ille diuque cunctatus, atque ad extremum graviter ingemiscens, ita respondit.